Epistola ad Ephesios*

Caput 5: Versus 21

Subjecti invicem.Non solum auditores praelatis, sed etiam praelati subditis, in charitate eis serviendo et humiliter curam gerendo. Nam etsi dignitas majorum est, administratoria tamen est; unde Apostolus:Omnium me servum feciI Cor. 9.. Est ergo majorum (salva tamen dignitate) servire, sicut minorum est humiliter obedire; haec autem tam majorum quam minorum ordinata subjectio, debet esse in casto timore Christi, qui humilitatem mandavit.
(* Traductions européennes)